quaere!

Samstag, 18. Mai 2013

SA, SA, SA

SA, SA, SA



S.A. vel caterva Hitleriana ("Hitlerschar"). terminus quidem difficilis. abbreviatura enim "SA" - id est "Sturmabteilung - linguam in Latinam transferri non potest, sed vulgo utitur. qua re "SA" Latinos in casus non declinatur. multo autem difficilius definitur eius genus, utrum sit masculinum an femininum an neutrum. itaque fieri non potest, ut participia et alia apponantur. equidem de ea mentionem ullam esse factam non legi. idcirco nobis aut abbreviatura  indeclinabili sine appositionibus aut periphrasi Latina opus est.
at fortasse dubitas, quibus verbis in linguam Latinam recte transferri possit. qua de causa Vicipaediae  capitula Latinae quaedam recito:

I. Ernestus Iulius Röhm fuit clarus vir publicus Nazista et Sturmabteilung (SA id est Latine Roboris Divisio) conditor et dux.



II. Anno 1934 Hitler decrevit ducem SA Ernestum Röhm necandum esse, et milites "turmae praesidialis" (SS) duces "divisionis oppugnatoriae" (SA) interfecerunt.



SA divisio roboris a Vicipaedistis appellatur aut oppugnatoria. Latinophilus autem noster nihil commemorat. SA tamen divisio non erat, immo vero caterva quaedam paramilitaris factionis Hiltlerianae; quae enim condita est, ut, Marte in Germania saeviente, Socialistae oppugnarentur; cum sodales sub Hitlero ipso militarent, SA non erat pars exercitus, sed factionis NSDAP. praeterea, quod Germani "Abteilung"  vocant, profecto non est simile divisioni, corpori exercitus cuidam -, sed, quod Angli "batallion" appellant; nam corpus militum speciale est et numerum militum non magnum continens. exercitus igitur in divisiones - sunt enim magna eius corpora - dividitur, sed corpusculum "Abteilung" haud secus quam "Sturmabteilung" minus est, quam ut dividi possit. eo etiam accedit, quod "Sturmabteilung" corpus erat paramilitare.
caterva mihi perplacet; multo enim similior est, quod nunc "batallion" vocamus. praeterea "batallion" multis saeculis ante a Germanis "Haufe" - Latine: caterva - esse appellatum constat.

Vide etiam: Trübners deutsches Wörterbuch vol. VI, p. 30f., s.v. "Schar"




Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen