quaere!

Donnerstag, 16. Mai 2013

Espresso, espresso, expresso

Espresso, espresso, expresso



cafaea expressa vel cafaeum expressum. cafaei genus Mediolanense specialiter comparatum. cuius enim fabae permoliuntur et metaphorice exprimuntur magna aquae pressura fervidae. praeterea autem vel cafeum ilico expressum vel potio Arabica coram expressa vel cafaeum coram expressum vel cafaeum expresse sapidum vel potio cafaearia in praesenti expressa vocatur, sed ea nomina sunt periphrases nimirum copiosae.
at Latinophilus noster cum omnia contulerit, modo tamen cafeam expressam comprobat. vide: lexicon Latinum hodiernum s.v. "Espresso". equidem supra dictis faveo propter ea, quod et ille et lexicon Vaticanum iam alio in loco cafaeum cafaeamque comprobaverunt. vide: lexicon meum s.v. "Kaffee". qua re hic cafaea aut cafaeo uti liceat, illic autem tantummodo cafea expressa, nescio. itaque utrumque comprobo. Vicipaedia autem Latina iterum indifferenter omnia enumerat. vide: Vicipaediae capitulum de cafea expressa.

conexus interni:




Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen